monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.131 > Matthaeus, 12 > 18 > csg68.404 > sectio 15 > sectio > bsbClm6329.171 > sectio 16

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 7, 1, 16
Altera pars. MUSAE. Parricida meus in mari regnat. SEPULLI BASSI. Nega agedum parricidam fuisse quem scis esse piratam. GAVI SABINI. Facinus indignum! damnatus parricida post poenam potuit dicere patri suo: 'morere'. Divisio. LATRO in has quaestiones divisit: an licu(er)it illi quod iubebat pater facere. non licet, inquit, fratrem necare, (nec iure) ille damnatus erat; non enim iudicio publico ceciderat. ignosce, si diligentior sum: cum videam hominem tam facile damnari, timeo, ne quis me parricidi postulet; facile est. si dicenda erit domi causa, etiam nocens absolutionem sperare potero; in foro quid respondebo? 'occidi fratrem'? parricidam me quidam vocant, quod non adfui reo. si licuit, an debuerit. 'nocens est iste': sed mihi frater est. naturae iura sacra sunt.